omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est
et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est
ex eo
in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum
diligamus et mandata eius faciamus
haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et
mandata eius gravia non sunt
quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et haec est
victoria quae vincit mundum fides nostra
quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est
Filius Dei
hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non
in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui
testificatur quoniam Christus est veritas
quia tres sunt qui testimonium dant
Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt
si testimonium hominum accipimus testimonium Dei maius est
quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est quia
testificatus est de Filio suo
qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non
credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in
testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo
et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis
Deus et haec vita in Filio eius est
qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam
non habet
haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis
aeternam qui creditis in nomine Filii Dei
et haec est fiducia quam habemus ad eum quia quodcumque
petierimus secundum voluntatem eius audit nos
et scimus quoniam audit nos quicquid petierimus scimus
quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo
qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet
et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad
mortem non pro illo dico ut roget
omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem
scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed
generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum
scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno
positus est
et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut
cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est
verus Deus et vita aeterna
filioli custodite vos a simulacris